SIDON

SIDON
SIDON
perantiqua, opulenta, et celebris Phoenices urbs, in tribu Aser, atque insigne emporium: Chananaeorum olim ad Aquilonem respiciens terminus fuit, postea vero regionis Iudaeae, quam Sidon, primogenitus undecim filiorum Chanaan, iuxta Libani montis ortum condidit, eique nomen dedit. Commodissimum haec civitas situm habet: distans enim a Sarepta versus Aquilonem duobus, contra Austrum, a Beryto quinque, et versus Occidentem ab Antilibano monte unô, a Caesarea autem Philippi undecim milliaribus, ab Occidente mari magnô alluitur, tutôque ac tranquillô portu ditatur: atque ab Oriente magnus et fertilis illi adiacet campus, qui aquarum fluentis fecundus, optimis vineis, cannis mellis, fructiferis arboribus, silvis et pratis abundans, multam civibus praestat commoditatem. Ipsa vero urbs aere saluberrimô fluens, solida in rupe super littus maris in longum aedificata, ab Aquilone in Austrum tendit. cuius utrumque cornu duobus castris naturâ et arte validis munitur. Quamvis urbs haec olim in sortem tribus Aser ceciderit, Aseritae tamen eam numquam possederunt, quia eius incolas expellere non potuerunt. Plin. l. 5. c. 19. et l. 36. c. 26. Strabo l. 16. Multas devastationes et incendia passa est, tandemque in Turcarum potestatem redacta, a 152. annis. Hodie Saide, in ora maris Mediterranei cum portu capaci, etiamnum ab Europaeis, Gallis inprimis, frequentatur. 35. mill. pass. a Beryto in Meridiem, uti 55. a Damasco in Occasum. Vide seqq. Hîc primo vitrum sieri coepit. Sub Christianis Episcopalis fuit: captâ Hierosolymâ, Eustachio Garnerio Caesareae domino muneri data est: Guiboha Tartarorum dux illam occupavit, A. C. 1260. tandem, ut dictum, a Turcis subacta est. Pseudosynodus ibi ad Eutychianis et Acephalis habita, A. C. 512. sub Anastasio Imperatore quibus Flavianus Antiochen. et Ioh. Paltes generose restiterunt. Guil. Tyr. l. 14. et seq. Sanut. l. 3. etc.
Marcellin. in Chron. Evagr. l. 3. c. 32. etc. De eadem Lloydius ista habet: Sidon, i. e. venatio, aut insidiatio, sive Viaticum, vel cibarium, aut navis iudicii, Filius Chanaan Gen. c. 10. v. 15. Boderianus in Lexico Chaldaico Gap desc: Hebrew per admirationemexplicat, quod non sine admiratione se legere testatur Bochartus l. 4. Phaleg. c. 35. In loco, quem citat ex libro Vaikra rabba, nil rale habetur: nec ibi explicatur Sidon, sed Gap desc: Hebrew vel Gap desc: Hebrew ex Dan. c. 3. v. 14. idque voce Graecâ Gap desc: Hebrew ὄντως i. e. ἀληθῶς vere, ut Graeci et Vulgatus habent. Itaque haec οὐδὲν πρὸς ἔπος. Sed verum esse puto, quod Sidonem scribit Trogus l. 18. c. 3. a piscium ubertate sic appellari. Nam Said, i. e. piscatio, hodieque Sidon dicitur, ut Galilaeae oppid. Bethsaida, quasi domum piscationis dixeris. Nec Sidoni minus congruit, quam Hebraei nos docent esse ad mare piscosissimum. Itaque cum Gen. c. 10. v. 15. legitur, Sidon fuisse Chananis primogenitus, per Sidonem intellige Sidoniorum patrem, vel Sidonis conditorem, quocumque fuerit nomine. Ex quo loco Sidonis discimus fuisse valde vetustam, ut quae conditorem habuerit Chami nepotem, Noachi pronepotem. Itaque licet Tyrum Sidonis aemulam, antiquam et Cadmeam et Ogygiam Poetae passim appellent; et Tyrii Esaiae c. 23. v. 7. et Herodoto l. 2. antiquitatis nomine plurimum sese efferant; tamen Sidoni Tyrus cogitur submittere fasces, et illam pro parente agnoscere. Post mulios deinde annos (inquit Trogus loc. cit). a rege Ascaloniorum expugnati Sidonii, navibus
appulsi Syrum urbem ante annum Troianae cladis condiderunt. I. e. Iosephô interprete, l. 8. Iud. Antiq. annis 240. antequam templi fundamenta iecisset, Solomon. Proinde cum de Sidone agatur in libris Mosis et Iosuae, et Iudicum, et in vaticinio Iacobi Patriarchae, qui vixit diu ante Mosem, de Tyro nihil reperimus ante tempora Davidis, nisi quis Gap desc: Hebrew Ios. c. 19. v. 29. putet esse Palaetyrum. Itaque, ut observat. Strabo l. 16. Οἱ μὲν οὖν ποιηταὶ τὴν Σίδονα τεθρυλλήκα???ι μᾶλλον. Et Homerus, qui Sidonis et Sidoniorum meminit in tot locis, Tyrum ne nominat quidem. Iam si de magnitudine certamen instituatur, in libro Iosua c. 11. v. 8. Sidon appellatur magna, i. e. inter Phoenicias urbes maxima. Diodor. l. 16. πλούτῳ τε καὶ ταῖς ἀλλαις χορηγίαις ἡ πόλις πολὺ προεῖχε τῶ κατα τὴν Φοινίκην πόλεων τὸ δέ μεγιςτον τριήρεις καὶ πεντήρεις εἶχε πλείους τῶ ἑκατὸν. Pomp. Mela l. 1. c. 12. Adhuc opulenta Sidon, antequam a Persis caperetur, maritimarum urbium maxima. Sed Tyrus illi deinceps, si Straboni credatur, δνάμιλλος conferenda; si Curtio l. 4. c. 2. praeferenda. Is enim Tyrum affirmat et claritate et magnitudine, ante omnes urbes Syriae, Phoenicesque fuisse memor abilem, quô tempore obsessa est ab alexandro. Nic. Lloyd. Vide Tyrus; et plura de antiquitate urbis, prae Tyro, apud Ioh. Marshamum Equ. Canone Chron. Sec. XI. Capta est Sidon, cum Archipatride, Caesarea Strabonis, Ptolemaide. et Berytho, a Balduino I. Hierosolym. Rege A. C. 1104. sub cuius successore Balduino II. etiam Tyrus recepta est, A. C. 1125. sed utraque postea cum tota regione in Barbarorum potestatem relapsa est. Sidonis Achilles Tatius, statim operis initiô duos describit portus angustô aditu et latô sinu, in quorum interiorem naves hieme se recipiunt, quia tutior est statio. Ceterum syrus a Sidone distat stadiis fere 200. uti habetur in Strabone. loc. cit. In medio Sarepta nomen habet ab aeris et ferri fusione, cuius ibi magnum fuisse proventum, Hebraei colligunt ex benedictione Aser horum locorum incolae. Deut. c. 33. v. 25. Ferrum et aes sub calceo tuo. Atque huc omnino pertinet illud Eumaei Sidonii, apud Homerum, antiquitatis sedulum indagatorem: Od. o. v. 424.
Ε᾿κ μὲν Σιδῶνος πολυχάλκου ἔυχομαι εἰναι.
Nec erat cur interpretes Poetae verba traherent in alienum sensum, quasi circa Sidonem aeris fodinae nullae fuissent. Tyri porro et Sidonis incolis indulserat ingenium acr, vividum, et ad omnia flexile. Arithmetica et Astronomia ab iis manârunt ad Graecos. Et, ut taceam recentiores, Sidoni Mochus de atomis philosophari coepit ante Troiani belli tempora. Et Abdemonus Tyrius, quaestionibus propositis, Regem Solomonem provocare ausus est Sed praecipua celebritas ex mechanicis artibus. Tyri mixtura pupurae, Sidoni vitraria et textura sindonum ex lino tenuissimo feruntur inventa primum. Et fabrorum peritiam impense laudat Solomon his ad Hiramum Tyri regem, 1. Reg. c. 5. v. 6. Nosti non sees quemquam inter nos, qui sciat caedere ligna ut Sidonii. Hinc est, quod Homerus Il. 23. v. 743. et 6. v. 289. et Od. 15. v. 114. et 4. v. 54. appellet πολυδαιδάλους, et si quid concinnum in vestibus, aut in vasis affabre factum, aut ludicrum in crepundiis, id tribuere solet Sidoniorum industriae. His artibus illorum opes in immensum brevi crevêre, dum iis vacare licuit, per longae pacis otium. Nam pacate diu vixisse prae ceteris mortalibus vel hinc colligas, quod Iud. 18. Sidonii proponuntur in exemplum summae securitatis. Ita enim habetur v. 7. de Lais incolis: Habitabant secure, pro more Sidoniorum, quitet et confidenter.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • SIDON — (also Zidon; Heb. צִידוֹן, צִידֹן), Phoenician port, N. of Tyre in Lebanon. The name (Phoen. צדן; Akkad. Ṣiddunnu) comes from the root ṣwd ( to hunt, fish ). Justin says that Sidon means fish town ( piscem Phoenices sidon vocant, 18:13, passim),… …   Encyclopedia of Judaism

  • Sidon — صيدا Staat …   Deutsch Wikipedia

  • Sidon — • City in Syria. Mentioned in the Bible. Is home to both a Melkite Rite and a Maronite diocese • Titular metropolis of Pamphylia Prima Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Sidon      …   Catholic encyclopedia

  • Sidon — Sidon,   akkadisch Siduna, griechisch Sidon, Seidon, phönikische Hafenstadt am Mittelmeer, 40 km südlich von Beirut, heute Saida, Libanon. Im 2. Jahrtausend v. Chr. als Stadtfürstentum genannt, wurde Sidon um 1000 v. Chr. aus zeitweiliger… …   Universal-Lexikon

  • Sidon — puede referirse a: Sidón, tercera ciudad en población del Líbano. Sidon (Misisipi), en Estados Unidos. HMS Sidon (1846), barco británico. HMS Sidon (P259), submarino británico. Esta página de desambiguación cataloga artículos relacionados con el… …   Wikipedia Español

  • Sidon — Sidon, MS U.S. town in Mississippi Population (2000): 672 Housing Units (2000): 220 Land area (2000): 0.124566 sq. miles (0.322625 sq. km) Water area (2000): 0.000000 sq. miles (0.000000 sq. km) Total area (2000): 0.124566 sq. miles (0.322625 sq …   StarDict's U.S. Gazetteer Places

  • Sidon, MS — U.S. town in Mississippi Population (2000): 672 Housing Units (2000): 220 Land area (2000): 0.124566 sq. miles (0.322625 sq. km) Water area (2000): 0.000000 sq. miles (0.000000 sq. km) Total area (2000): 0.124566 sq. miles (0.322625 sq. km) FIPS… …   StarDict's U.S. Gazetteer Places

  • Sidon — Sidon, Stadt in Phönicien, am Mittelmeer, von seinem Gründer Sidon, Kanaans Sohn, benannt, n. And. von dem reichen Fischfang, welcher an der Küste betrieben wurde; mit dreifacher Mauer befestigt u. mit gutem Doppelhafen; sie war die älteste Stadt …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Sidon — (auj. Saydâ au Liban) anc. cité de Phénicie, cap. d un royaume cananéen (XVe s. av. J. C.). Elle fut attaquée par les Peuples de la Mer (v. 1200 av. J. C.). Rivale de Tyr, elle atteignit son apogée du XIIe au IXe s. av. J. C. Détruite par les… …   Encyclopédie Universelle

  • Sidon — ancient Phoenician city, from Gk. Sidon, from Phoenician Tzidhon, lit. fishing place, from tzud to hunt, to capture …   Etymology dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”